Seite 25
non omnium Heredum suorum contulit & in perpetuum domui fratrum domus Werben ordinis supradicti redditus sedecim solidorum Brandeburgensium denariorum perpetuo possidendos, quorum quidem sedecim solidorum Heinricus Kemerick in Wendemark & sui heredes dabunt novem solidos & quatuor denarios de suo manso in campis eiusdem ville Wendemark sito Gherardus & sui heredes dabunt septem solidos minus quatuor denariis de dimidio manso ibidem sito, Annis singulis in Festo Sancti Martini: Hij vero sedecim solidi in usum Fratrum domus predicte in subsidium prebende quod pitancia dicitur convertentur. Si quis autem Magister aut commendator prefatos redditus sibi aut domui usurpare presumpserit ipsos fratribus abstrahendo ex tunc predicti redditus antedicto domino Conrado aut suis heredibus cedent liberi & soluti. Ipse quoque Dominus Conradus & sui heredes Prefatos redditus nobis & fratribus in bono defensabunt donec proprietatem eorum a Domino Marchione acquirere valeamus. Nos igitur in recompensam predictarum Eleemosinarum exigente pia devotione quam predictus Dominus Conradus & Uxor tua Yda ad nos & ad ordinem nostrum St. habere dinoscuntur ipsos in Fraternitatem nostram recipimus & recipimus per presentes facientes eos tam in vita quam in morte una cum animabus parentum suorum & filiarum & posterorum suorum participes omnium bonorum operum quae per ordinem nostrum fieri solent in officio divinorum. Hoc adjicientes quod Fratres domus Werben per singulos menses in ecclesia Werben vigilias & missam defunctorum pro salute animarum omnium predictorum in perpetuum sollempniter observabunt memoriam ipsius Domini Conradi & Yden Uxoris sue parentum eorum coram plebe publice faciendo. In hujus rei testimonium pro nobis & fratribus successoribus nostris sigillum nostrum una cum sigillo Domus Werben presentibus duximus apponendum Datum Werben anno Domini Millesimo trecentesimo, quadragesimo primo in die beatorum Confessorum Remigij, Germani & Vedasti.
Ferner hat Gebhart von Wandleben, denselbigen einen hof mit 3 hufen in Werentorpe geschenket, welches eben die Marggräfin Anna 1319 bestätiget: