Seite 45

cationis seu interdictæ sententiæ fulminatæ existunt vel eisdem est ingressus Ecclesiæ interdictus & quandoque prædicti Judices mandant in eorum processibus vel interdum vigore Provincialium aut Synodalium constitutionum prohibetur ne in dicto opido etiam post receptum talium personarum excommunicatarum, vel quibus est ut præfertur ingressus Ecclesiæ interdictus per dies & interdum per Menses aliquot divina officia celebrantur absque culpa prædictorum Rectoris, Proconsulum, Consulum & Universitatis propter que Divinus Cultus diminuitur & exinde diversarum animarum pericula subsecuntur ac Populi devotio a Divinis officiis retardaturque lentefcit. Quare pro parte dictorum Rectoris, Proconsulum, Consulum & universitatis nobis fuit humiliter supplicatum, ut providere ipsis super hoc de opportuno remedio paterna diligentia curaremus. Nos igitur qui diebus nostris divinum Cultum augeri Christianique populi devotionem conservari ac animarum periculis obviare intensis desideriis affectamus, hujusmodi Supplicationibus inclinati, præfatis Rectori, Proconsulibus, Consulibus & Universitati, ut postquam hujusmodi personæ quacunque etiam auctoritate excommunicatæ & quibus est ut præfertur ingressus Ecclesiæ interdictus, si que ad præfatum Opidum accesserint & ibidem commedendo vel bibendo aut etiam pernoctando moram traxerint, etiam si in eodem Opido Lares suos foverint vel ibidem aliqua bona immobilia obtinuerint, dummodo Proconsules, Consules & Universitas prædicti illos realiter inde expellant, vel inde sponte recesserint in eodem opido in ipsorum Proconsulum, Consulum & Universitatis præsentia divina officia excommunicatis, & interdictis exclusis celebrari libere possint, dum tamen opidum ipsum specialiter non fuerit Ecclesiastico suppositum interdicto. Nec id Rectori, Proconsulibus, Consulibus & universitati præfatis aut alicui seu aliquibus eorumdem contigerit specialiter interdicti tenore præsenti de speciali gratia indulgimus, Apostolicis nec non hujusmodi provincialibus & synodalibus Constitutionibus & aliis contrariis non obstantibus quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumserit

+ V. Eb. der Mart. hif.