Seite 34

der Baierischen familie von neuem bestätiget, inhalts nachstehender urkunde. Nos Otto Dei gratia Brandenburgensis & Lusacie Marchio sacri Romani Imperii Archicamerarius Comes Palentinus & Bavarie Dux coram universis & singulis tam presentibus quam futuris recognoscimus in his Scriptis lucide protestantes, quod constitutis coram nobis fidelibus nostris dilectis Consulibus opidi nostri Werben quasdam litteras vetustate consumtas nobis exhibuerunt supplicantes humiliter, ut eas de speciali gratia innovare dignaremur quarum tenor de Verbo ad Verbum sequitur in hec Verba.

Johannes & Otto Dei gratia Marchiones Brandenburgenses omnibus Scripto presentis inspectoribus salutem. Quoniam que Scripto commendantur ab humana non facile memoria labuntur, notum esse volumus universis presentem paginam perlegentibus, quod nos intuentes pium ac fidelem affectum dilectorum Civitatensium nostrorum de Werben nobis quam sepius exhibitum ipsis tanquam benemeritis pro parte vicem rependare volentes ejusdem Opidi naulum damus, omnem proventum quem inde percepturi eramus, Communitati Civitatis assignantes & eidem usui qui actenus ad Nos pertinebat totaliter renunciantes cujus rei testes sunt Heinricus Pincerna, Teodericus & Heinricus Fratres de Osterburch, Gerhardus de Beliez, Goswinus de Boitzeneburch, Albertus de Nyendorp, Gerhardus Advocatus de Salzwedel, Alvericus de Kercowe, Halt. de Angeren, Albertus Salie, Albertus de Redersdorp, Johannes & Alardus Auca & alij quam plures. Actum apud Havelberg Anno Domini MCCXXVI. XII. Kal. Mai.

Mechtildis Dei gratia Marchionissa & ejus filii Johannes & Otto Marchiones Brandenburgenses. Quoniam que Scripto commendatur ab humana non facile memoria labuntur, placuit ea de quorum oblivione oriri potest confusio literis eternare, unde notum facimus universis presentem paginam inspecturis, quod nos diversis & importunis incommoditatibus dilectorum Civitatensium nostrorum de Werben compassi ipsorum inopiam & defectum pro parte sublevare volentes bona nostra ipsi Civitati adjacentia & nobis vacantia citra Albiam & secus aquam que Obule dicitur sita in aquis, pascuis, pratis, virgultis sive in alijs quibuscunque usibus dedimus § 2 eis-