Seite 127

118 Der Johanniter-Orden im östlichen Nieder-Deutschland. materia inter prepositum et capitulum tolleretur. Tandem cum multi tractatus habiti essent, consultum fuit domino duci predicto, ut pronunciationem fieri faceret infrascriptam et mandavit nobis, ut nos pronunciationem huiusmodi faceremus, quod sibi cum decencia non potuimus denegare, et ipsius ore et mandato pronunciationem fecimus in hec verba, quod, quia servicium, quod petebant canonici a preposito sicut a canonico, quod pravorum episcopo fieri consuevit et aliis de ecclesia expressis in ordinatione, quam prepositus et capitulum habent, sub sigillo domini ducis scriptum non fuit nec etiam aliqua mensio (!) de servitio huiusmodi in ordinatione ipsa facta fuit, et ideo prepositus servitium huiusmodi ut canonicus facere teneretur. Et de mandato domini ducis adiecimus, quod quicquid domino preposito adversum capitulum et capitulo adversum prepositum competere posset, quod in ordinatione premissa clare determinatum non esset, quod hoc quilibet ab altro petere posset et ius suum in illo integrum retineret. Facta fuit hec pronunciacio anno Domini M CCC XXX III°, in die et loco superius expressis. Et nos Bruno et Albertus, rectores ecclesiarum sancti Andree et sancti Martini in Brunswich, ad premissa vocati fuimus tractatibusque interfui­mus et pronunciationem suprascriptam, prout suprascripta est, de mandato domini ducis recognoscimus esse factam. In cuius testimonium sigilla nostra una cum sigillo honorabilis viri preceptoris prescripti presentibus duximus apponenda. Nach dem Originale im herzoglichen Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel (St. Cyriaci 134). Von den drei Siegeln an Pergamentstreifen: 1. Das Gebhards v. Bortfelde, 2. fehlt, 3. das des Rectors der St. Martini­kirche zu Braunschweig, verletzt. 1: Zwei gekreuzte Lilienstäbe, Legende: S(igillum) fratris Gevehardi de Bortvelde. No. 9. Der Generalpräceptor Gebhard von Bortfelde verkauft dem Kreuzkloster bei Braunschweig eine Mühle. 1335 September 3. In nomine Domini. Amen. Nos frater Gevehardus de Bortvelde, Saxonie, Marchie et Slawie preceptor generalis domus hospitalis sancti Johannis Ierosolymitani, omnibus, quorum interest vel interesse poterit, volumus esse notum, quod de consilio et de consensu plenis et expressis fratrum domus nostre in Bruneswich, videlicet Guntheri de Swalenberghe, Volperti sacerdotis, Johannis de Honlaghe et Henrici Stapel, commendatoris in Witersen, vendidimus et vendimus iusto venditionis titulo honesto viro . . preposito ac Deo devotis . . abbatissæ . . priorisse